[1] Audite, insulæ,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.[2] Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suæ protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me.[3] Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.[4] Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.[5] Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.[6] Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fæces Israël convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terræ.[7] Hæc dicit Dominus,redemptor Israël, Sanctus ejus,ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,ad servum dominorum :Reges videbunt,et consurgent principes, et adorabuntpropter Dominum, quia fidelis est,et Sanctum Israël qui elegit te.[8] Hæc dicit Dominus :In tempore placito exaudivi te,et in die salutis auxiliatus sum tui :et servavi te, et dedi te in fœdus populi,ut suscitares terram,et possideres hæreditates dissipatas ;[9] ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum.[10] Non esurient neque sitient,et non percutiet eos æstus et sol,quia miserator eorum reget eos,et ad fontes aquarum potabit eos.[11] Et ponam omnes montes meos in viam,et semitæ meæ exaltabuntur.[12] Ecce isti de longe venient,et ecce illi ab aquilone et mari,et isti de terra australi.[13] Laudate, cæli, et exsulta, terra ;jubilate, montes, laudem,quia consolatus est Dominus populum suum,et pauperum suorum miserebitur.[14] Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,et Dominus oblitus est mei.[15] Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.[16] Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper.[17] Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt.[18] Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;[19] quia deserta tua, et solitudines tuæ,et terra ruinæ tuæ,nunc angusta erunt præ habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te.[20] Adhuc dicent in auribus tuisfilii sterilitatis tuæ :Angustus est mihi locus ;fac spatium mihi ut habitem.[21] Et dices in corde tuo :Quis genuit mihi istos ?ego sterilis et non pariens,transmigrata, et captiva ;et istos quis enutrivit ?ego destituta et sola ;et isti ubi erant ?[22] Hæc dicit Dominus Deus :Ecce levabo ad gentes manum meam,et ad populos exaltabo signum meum :et afferent filios tuos in ulnis,et filias tuas super humeros portabunt.[23] Et erunt reges nutritii tui,et reginæ nutrices tuæ ;vultu in terram demisso adorabunt te,et pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus,super quo non confundentur qui exspectant eum.[24] Numquid tolletur a forti præda ?aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?[25] Quia hæc dicit Dominus :Equidem, et captivitas a forti tolletur,et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,et filios tuos ego salvabo.[26] Et cibabo hostes tuos carnibus suis,et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,et sciet omnis caroquia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus fortis Jacob.