[1] Cantabo dilecto meocanticum patruelis mei vineæ suæ.Vinea facta est dilecto meoin cornu filio olei.[2] Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,et plantavit eam electam ;et ædificavit turrim in medio ejus,et torcular exstruxit in ea ;et exspectavit ut faceret uvas,et fecit labruscas.[3] Nunc ergo, habitatores Jerusalemet viri Juda,judicate inter meet vineam meam.[4] Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,et non feci ei ?an quod exspectavi ut faceret uvas,et fecit labruscas ?[5] Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vineæ meæ :auferam sepem ejus,et erit in direptionem ;diruam maceriam ejus,et erit in conculcationem.[6] Et ponam eam desertam ;non putabitur et non fodietur :et ascendent vepres et spinæ,et nubibus mandabone pluant super eam imbrem.[7] Vinea enim Domini exercituumdomus Israël est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.[8] Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terræ ?[9] In auribus meis sunt hæc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus multæ desertæ fuerint,grandes et pulchræ, absque habitatore.[10] Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.[11] Væ qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino æstuetis ![12] Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.[13] Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.[14] Propterea dilatavit infernus animam suam,et aperuit os suum absque ullo termino ;et descendent fortes ejus,et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.[15] Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,et oculi sublimium deprimentur.[16] Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.[17] Et pascentur agni juxta ordinem suum,et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.[18] Væ qui trahitis iniquitatemin funiculis vanitatis,et quasi vinculum plaustri peccatum ![19] qui dicitis : Festinet,et cito veniat opus ejus, ut videamus ;et appropiet, et veniatconsilium sancti Israël,et sciemus illud ![20] Væ qui dicitis malum bonum,et bonum malum ;ponentes tenebras lucem,et lucem tenebras ;ponentes amarum in dulce,et dulce in amarum ![21] Væ qui sapientes estis in oculis vestris,et coram vobismetipsis prudentes.[22] Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem ![23] qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo ![24] Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flammæ exurit,sic radix eorum quasi favilla erit,et germen eorum ut pulvis ascendet ;abjecerunt enim legem Domini exercituum,et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.[25] Ideo iratus est furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum, et percussit eum :et conturbati sunt montes,et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est adversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.[26] Et elevabit signum in nationibus procul,et sibilabit ad eum de finibus terræ :et ecce festinus velociter veniet.[27] Non est deficiens neque laborans in eo ;non dormitabit, neque dormiet ;neque solvetur cingulum renum ejus,nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.[28] Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.Ungulæ equorum ejus ut silex,et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.[29] Rugitus ejus ut leonis ;rugiet ut catuli leonum :et frendet, et tenebit prædam,et amplexabitur, et non erit qui eruat.[30] Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris :aspiciemus in terram,et ecce tenebræ tribulationis,et lux obtenebrata est in caligine ejus.