[1] Et nunc audi, Jacob, serve meus,et Israël, quem elegi.[2] Hæc dicit Dominus faciens et formans te,ab utero auxiliator tuus :Noli timere, serve meus Jacob,et rectissime, quem elegi.[3] Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :[4] et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.[5] Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.[6] Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.[7] Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.[8] Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?[9] Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.[10] Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?[11] Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.[12] Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.[13] Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;[14] succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,quæ steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :[15] et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.[16] Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;[17] reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu ![18] Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.[19] Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?[20] Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.[21] Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.[22] Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.[23] Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terræ ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Israël gloriabitur.[24] Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens cælos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;[25] irrita faciens signa divinorum,et ariolos in furorem vertens ;convertens sapientes retrorsum,et scientiam eorum stultam faciens ;[26] suscitans verbum servi sui,et consilium nuntiorum suorum complens ;qui dico Jerusalem : Habitaberis,et civitatibus Juda : Ædificabimini,et deserta ejus suscitabo ;[27] qui dico profundo : Desolare,et flumina tua arefaciam ;[28] qui dico Cyro : Pastor meus es,et omnem voluntatem meam complebis ;qui dico Jerusalem : Ædificaberis,et templo : Fundaberis.