Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 55

[1] Omnes sitientes, venite ad aquas,
et qui non habetis argentum,
properate, emite, et comedite :
venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione
vinum et lac.
[2] Quare appenditis argentum non in panibus,
et laborem vestrum non in saturitate ?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
et delectabitur in crassitudine anima vestra.
[3] Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;
audite, et vivet anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
[4] Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac præceptorem gentibus.
[5] Ecce gentem quam nesciebas vocabis,
et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,
propter Dominum Deum tuum,
et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
[6] Quærite Dominum dum inveniri potest ;
invocate eum dum prope est.
[7] Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;
et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
[8] Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,
neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
[9] Quia sicut exaltantur cæli a terra,
sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,
et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
[10] Et quomodo descendit imber et nix de cælo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit,
et dat semen serenti,
et panem comedenti :
[11] sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
[12] Quia in lætitia egrediemini,
et in pace deducemini ;
montes et colles cantabunt coram vobis laudem,
et omnia ligna regionis plaudent manu.
[13] Pro saliunca ascendet abies,
et pro urtica crescet myrtus ;
et erit Dominus nominatus
in signum æternum quod non auferetur.