[1] Consolamini, consolamini, popule meus,dicit Deus vester.[2] Loquimini ad cor Jerusalem,et advocate eam,quoniam completa est malitia ejus,dimissa est iniquitas illius :suscepit de manu Domini dupliciapro omnibus peccatis suis.[3] Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini,rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.[4] Omnis vallis exaltabitur,et omnis mons et collis humiliabitur,et erunt prava in directa,et aspera in vias planas :[5] et revelabitur gloria Domini,et videbit omnis caro pariterquod os Domini locutum est.[6] Vox dicentis : Clama.Et dixi : Quid clamabo ?Omnis caro fœnum,et omnis gloria ejus quasi flos agri.[7] Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,quia spiritus Domini sufflavit in eo.Vere fœnum est populus :[8] exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ;verbum autem Domini nostri manet in æternum.[9] Super montem excelsum ascende,tu qui evangelizas Sion ;exalta in fortitudine vocem tuam,qui evangelizas Jerusalem :exalta, noli timere.Dic civitatibus Juda :Ecce Deus vester :[10] ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,et brachium ejus dominabitur :ecce merces ejus cum eo,et opus illius coram illo.[11] Sicut pastor gregem suum pascet,in brachio suo congregabit agnos,et in sinu suo levabit ;fœtas ipse portabit.[12] Quis mensus est pugillo aquas,et cælos palmo ponderavit ?quis appendit tribus digitis molem terræ,et libravit in pondere montes,et colles in statera ?[13] Quis adjuvit spiritum Domini ?aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?[14] cum quo iniit consilium, et instruxit eum,et docuit eum semitam justitiæ,et erudivit eum scientiam,et viam prudentiæ ostendit illi ?[15] Ecce gentes quasi stilla situlæ,et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;ecce insulæ quasi pulvis exiguus.[16] Et Libanus non sufficiet ad succendendum,et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.[17] Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.[18] Cui ergo similem fecisti Deum ?aut quam imaginem ponetis ei ?[19] Numquid sculptile conflavit faber ?aut aurifex auro figuravit illud,et laminis argenteis argentarius ?[20] Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.[21] Numquid non scitis ? numquid non audistis ?numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?numquid non intellexistis fundamenta terræ ?[22] Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;[23] qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.[24] Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.[25] Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.[26] Levate in excelsum oculos vestros, et videtequis creavit hæc :qui educit in numero militiam eorum,et omnes ex nomine vocat ;præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,neque unum reliquum fuit.[27] Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?[28] Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terræ :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapientiæ ejus.[29] Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.[30] Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;[31] qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilæ :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.