Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 66

[1] Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?
et quis est iste locus quietis meæ ?
[2] Omnia hæc manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,
dicit Dominus ;
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
[3] Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Hæc omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
[4] Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quæ timebant adducam eis ;
quia vocavi, et non erat qui responderet ;
locutus sum, et non audierunt ;
feceruntque malum in oculis meis,
et quæ nolui elegerunt.
[5] Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum ejus.
Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abjicientes propter nomen meum :
Glorificetur Dominus,
et videbimus in lætitia vestra ;
ipsi autem confundentur.
[6] Vox populi de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
[7] Antequam parturiret, peperit ;
antequam veniret partus ejus,
peperit masculum.
[8] Quis audivit umquam tale ?
et quis vidit huic simile ?
numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit
Sion filios suos ?
[9] Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?
dicit Dominus.
Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?
ait Dominus Deus tuus.
[10] Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam ;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam :
[11] ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis ejus ;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria ejus.
[12] Quia hæc dicit Dominus :
Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis :
ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
[13] Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos,
et in Jerusalem consolabimini.
[14] Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt :
et cognoscetur manus Domini servis ejus,
et indignabitur inimicis suis.
[15] Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigæ ejus,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis :
[16] quia in igne Dominus dijudicabit,
et in gladio suo ad omnem carnem ;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
[17] qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post januam intrinsecus,
qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem :
simul consumentur, dicit Dominus.
[18] Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis :
et venient, et videbunt gloriam meam.
[19] Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
[20] et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus :
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
[21] Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
[22] Quia sicut cæli novi et terra nova,
quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
[23] Et erit mensis ex mense,
et sabbatum ex sabbato :
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
[24] Et egredientur, et videbunt cadavera
virorum qui prævaricati sunt in me ;
vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non extinguetur :
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.