[1] Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.[2] Et erit in novissimis diebus :præparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes,[3] et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem.[4] Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prælium.[5] Domus Jacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.[6] Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhæserunt.[7] Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.[8] Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrigæ ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.[9] Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis.[10] Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.[11] Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.[12] Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;[13] et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,[14] et super omnes montes excelsos,et super omnes colles elevatos,[15] et super omnem turrim excelsam,et super omnem murum munitum,[16] et super omnes naves Tharsis,et super omne quod visu pulchrum est,[17] et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum,et elevabitur Dominus solusin die illa ;[18] et idola penitus conterentur ;[19] et introibunt in speluncas petrarum,et in voragines terræ,a facie formidinis Dominiet a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.[20] In die illa projiciet homoidola argenti sui, et simulacra auri sui,quæ fecerat sibi ut adoraret,talpas et vespertiliones.[21] Et ingreditur scissuras petrarumet in cavernas saxorum,a facie formidinis Domini,et a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.[22] Quiescite ergo ab homine,cujus spiritus in naribus ejus est,quia excelsus reputatus est ipse.