[1] Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,auferet a Jerusalem et a Judavalidum et fortem,omne robur panis, et omne robor aquæ ;[2] fortem, et virum bellatorem,judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;[3] principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.[4] Et dabo pueros principes eorum,et effeminati dominabuntur eis ;[5] et irruet populus, vir ad virum,et unusquisque ad proximum suum ;tumultuabitur puer contra senem,et ignobilis contra nobilem.[6] Apprehendet enim vir fratrem suum,domesticum patris sui :Vestimentum tibi est, princeps esto noster,ruina autem hæc sub manu tua.[7] Respondebit in die illa, dicens :Non sum medicus,et in domo mea non est panis neque vestimentum :nolite constituere me principem populi.[8] Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,ut provocarent oculos majestatis ejus.[9] Agnitio vultus eorum respondit eis ;et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ![10] Dicite justo quoniam bene,quoniam fructum adinventionum suarum comedet.[11] Væ impio in malum !retributio enim manuum ejus fiet ei.[12] Populum meum exactores sui spoliaverunt,et mulieres dominatæ sunt eis.Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,et viam gressuum tuorum dissipant.[13] Stat ad judicandum Dominus,et stat ad judicandos populos.[14] Dominus ad judicium venietcum senibus populi sui, et principibus ejus ;vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domo vestra.[15] Quare atteritis populum meum,et facies pauperum commolitis ?dicit Dominus Deus exercituum.[16] Et dixit Dominus :Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,et ambulaverunt extento collo,et nutibus oculorum ibant,et plaudebant, ambulabant pedibus suis,et composito gradu incedebant ;[17] decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,et Dominus crinem earum nudabit.[18] In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,[19] et lunulas, et torques,et monilia, et armillas, et mitras,[20] et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,et olfactoriola, et inaures,[21] et annulos, et gemmas in fronte pendentes,[22] et mutatoria, et palliola,et linteamina, et acus,[23] et specula, et sindones,et vittas, et theristra.[24] Et erit pro suavi odore fœtor,et pro zona funiculus,et pro crispanti crine calvitium,et pro fascia pectorali cilicium.[25] Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,et fortes tui in prælio.[26] Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,et desolata in terra sedebit.