[1] Ecce Dominus dissipabit terram :et nudabit eam, et affliget faciem ejus,et disperget habitatores ejus.[2] Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et sicut servus, sic dominus ejus ;sicut ancilla, sic domina ejus ;sicut emens, sic ille qui vendit ;sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ;sicut qui repetit, sic qui debet.[3] Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;Dominus enim locutus est verbum hoc.[4] Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terræ.[5] Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.[6] Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.[7] Luxit vindemia, infirmata est vitis,ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;[8] cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus lætantium,conticuit dulcedo citharæ.[9] Cum cantico non bibent vinum ;amara erit potio bibentibus illam.[10] Attrita est civitas vanitatis,clausa est omnis domus, nullo introëunte.[11] Clamor erit super vino in plateis,deserta est omnia lætitia,translatum est gaudium terræ.[12] Relicta est in urbe solitudo,et calamitas opprimet portas.[13] Quia hæc erunt in medio terræin medio populorum,quomodo si paucæ olivæ quæ remanseruntexcutiantur ex olea et racemi,cum fuerit finita vindemia.[14] Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.[15] Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;in insulis marisnomen Domini Dei Israël.[16] A finibus terræ laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Væ mihi !prævaricantes prævaricati sunt,et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.[17] Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.[18] Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.[19] Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;[20] agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.[21] Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cæli in excelso,et super reges terræ qui sunt super terram ;[22] et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur.[23] Et erubescet luna, et confundetur sol,cum regnaverit Dominus exercituumin monte Sion et in Jerusalemet in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.