[1] Lauda, sterilis, quæ non paris ;decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas :quoniam multi filii desertæmagis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.[2] Dilata locum tentorii tui,et pelles tabernaculorum tuorum extende :ne parcas :longos fac funiculos tuos,et clavos tuos consolida.[3] Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis,et semen tuum gentes hæreditabit,et civitates desertas inhabitabit.[4] Noli timere, quia non confunderis,neque erubesces ; non enim te pudebit,quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.[5] Quia dominabitur tui qui fecit te,Dominus exercituum nomen ejus,et redemptor tuus, Sanctus Israël :Deus omnis terræ vocabitur.[6] Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adolescentia abjectam,dixit Deus tuus.[7] Ad punctum in modico dereliqui te,et in miserationibus magnis congregabo te.[8] In momento indignationis abscondifaciem meam parumper a te ;et in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus, Dominus.[9] Sicut in diebus Noë istud mihi est,cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ;sic juravi ut non irascar tibi,et non increpem te.[10] Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fœdus pacis meæ non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.[11] Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,et fundabo te in sapphiris :[12] et ponam jaspidem propugnacula tua,et portas tuas in lapides sculptos,et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;[13] universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.[14] Et in justitia fundaberis :recede procul a calumnia, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.[15] Ecce accola veniet qui non erat mecum,advena quondam tuus adjungetur tibi.[16] Ecce ego creavi fabrumsufflantem in igne prunas,et proferentem vas in opus suum ;et ego creavi interfectorem ad disperdendum.[17] Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis.Hæc est hæreditas servorum Domini,et justitia eorum apud me, dicit Dominus.