[1] Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.[2] Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.[3] Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;tabescent montes a sanguine eorum.[4] Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.[5] Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.[6] Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.[7] Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.[8] Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.[9] Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.[10] Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.[11] Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;ibis et corvus habitabunt in ea :et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,et perpendiculum in desolationem.[12] Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,et omnes principes ejus erunt in nihilum.[13] Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,et paliurus in munitionibus ejus ;et erit cubile draconum,et pascua struthionum.[14] Et occurrent dæmonia onocentauris,et pilosus clamabit alter ad alterum ;ibi cubavit lamia,et invenit sibi requiem.[15] Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.[16] Requirite diligenter in libro Domini, et legite :Unum ex eis non defuit,alter alterum non quæsivit ;quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,et spiritus ejus ipse congregavit ea.[17] Et ipse misit eis sortem,et manus ejus divisit eam illis in mensuram :usque in æternum possidebunt eam ;in generationem et generationem habitabunt in ea.