Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 25

[1] Domine, Deus meus es tu ;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo :
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.
[2] Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum :
ut non sit civitas,
et in sempiternum non ædificetur.
[3] Super hoc laudabit te populus fortis ;
civitas gentium robustarum timebit te :
[4] quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine,
umbraculum ab æstu ;
spiritus enim robustorum
quasi turbo impellens parietem.
[5] Sicut æstus in siti,
tumultum alienorum humiliabis ;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.
[6] Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vindemiæ,
pinguium medullatorum,
vindemiæ defæcatæ.
[7] Et præcipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.
[8] Præcipitabit mortem in sempiternum ;
et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet
de universa terra :
quia Dominus locutus est.

[9] Et dicet in die illa :
Ecce Deus noster iste ;
exspectavimus eum, et salvabit nos ;
iste Dominus, sustinuimus eum :
exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
[10] Quia requiescet manus Domini
in monte isto ;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleæ in plaustro.
[11] Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum ;
et humiliabit gloriam ejus
cum allisione manuum ejus.
[12] Et munimenta sublimium murorum tuorum
concident, et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.