[1] Justus perit,et non est qui recogitet in corde suo ;et viri misericordiæ colliguntur,quia non est qui intelligat :a facie enim malitiæ collectus est justus.[2] Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.[3] Vos autem accedite huc,filii auguratricis,semen adulteri et fornicariæ.[4] Super quem lusistis ?super quem dilatastis os,et ejecistis linguam ?Numquid non vos filii scelesti,semen mendax,[5] qui consolamini in diissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in torrentibus,subter eminentes petras ?[6] In partibus torrentis pars tua ;hæc est sors tua :et ipsis effudisti libamen,obtulisti sacrificium.Numquid super his non indignabor ?[7] Super montem excelsum et sublimemposuisti cubile tuum,et illuc ascendistiut immolares hostias.[8] Et post ostium, et retro postem,posuisti memoriale tuum.Quia juxta me discooperuisti,et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,et pepigisti cum eis fœdus ;dilexisti stratum eorummanu aperta.[9] Et ornasti te regi unguento,et multiplicasti pigmenta tua.Misisti legatos tuos procul,et humiliata es usque ad inferos.[10] In multitudine viæ tuæ laborasti ;non dixisti : Quiescam.Vitam manus tuæ invenisti ;propterea non rogasti.[11] Pro quo sollicita timuisti,quia mentita es,et mei non es recordata,neque cogitasti in corde tuo ?Quia ego tacens et quasi non videns,et mei oblita es.[12] Ego annuntiabo justitiam tuam,et opera tua non proderunt tibi.[13] Cum clamaveris, liberent te congregati tui,et omnes eos auferet ventus,tollet aura.Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,et possidebit montem sanctum meum.[14] Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.[15] Quia hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.[16] Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.[17] Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.[18] Vias ejus vidi, et sanavi eum ;et reduxi eum, et reddidi consolationesipsi, et lugentibus ejus.[19] Creavi fructum labiorum pacem ;pacem ei qui longe est et qui prope,dixit Dominus, et sanavi eum.[20] Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.[21] Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.