[1] Clama, ne cesses,quasi tuba exalta vocem tuam,et annuntia populo meo scelera eorum,et domui Jacob peccata eorum.[2] Me etenim de die in diem quærunt,et scire vias meas volunt,quasi gens quæ justitiam fecerit,et judicium Dei sui non dereliquerit.Rogant me judicia justitiæ ;appropinquare Deo volunt.[3] Quare jejunavimus, et non aspexisti ;humiliavimus animas nostras, et nescisti ?Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,et omnes debitores vestros repetitis.[4] Ecce ad lites et contentiones jejunatis,et percutitis pugno impie.Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,ut audiatur in excelso clamor vester.[5] Numquid tale est jejunium quod elegi,per diem affligere hominem animam suam ?numquid contorquere quasi circulum caput suum,et saccum et cinerem sternere ?numquid istud vocabis jejunium,et diem acceptabilem Domino ?[6] Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?Dissolve colligationes impietatis,solve fasciculos deprimentes,dimitte eos qui confracti sunt liberos,et omne onus dirumpe ;[7] frange esurienti panem tuum,et egenos vagosque induc in domum tuam ;cum videris nudum, operi eum,et carnem tuam ne despexeris.[8] Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ;et sanitas tua citius orietur,et anteibit faciem tuam justitia tua,et gloria Domini colliget te.[9] Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;clamabis, et dicet : Ecce adsum.Si abstuleris de medio tui catenam,et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;[10] cum effuderis esurienti animam tuam,et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua,et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.[11] Et requiem tibi dabit Dominus semper,et implebit splendoribus animam tuam,et ossa tua liberabit ;et eris quasi hortus irriguus,et sicut fons aquarumcujus non deficient aquæ.[12] Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,fundamenta generationis et generationis suscitabis ;et vocaberis ædificator sepium,avertens semitas in quietem.[13] Si averteris a sabbato pedem tuumfacere voluntatem tuam in die sancto meo,et vocaveris sabbatum delicatum,et sanctum Domini gloriosum,et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :[14] tunc delectaberis super Domino,et sustollam te super altitudines terræ,et cibabo te hæreditate Jacob patris tui :os enim Domini locutum est.