[1] Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.[2] Quia ecce tenebræ operient terram,et caligo populos ;super te autem orietur Dominus,et gloria ejus in te videbitur.[3] Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.[4] Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ;filii tui de longe venientet filiæ tuæ de latere surgent.[5] Tunc videbis, et afflues ;mirabitur et dilatabitur cor tuum :quando conversa fuerit ad te multitudo maris ;fortitudo gentium venerit tibi.[6] Inundatio camelorum operiet te,dromedarii Madian et Epha ;omnes de Saba venient,aurum et thus deferentes,et laudem Domino annuntiantes.[7] Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;arietes Nabaioth ministrabunt tibi :offerentur super placabili altari meo,et domum majestatis meæ glorificabo.[8] Qui sunt isti qui ut nubes volant,et quasi columbæ ad fenestras suas ?[9] Me enim insulæ exspectant,et naves maris in principio,ut adducam filios tuos de longe ;argentum eorum, et aurum eorum cum eis,nomini Domini Dei tui,et Sancto Israël, quia glorificavit te.[10] Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,et reges eorum ministrabunt tibi ;in indignatione enim mea percussi te,et in reconciliatione mea misertus sum tui.[11] Et aperientur portæ tuæ jugiter ;die ac nocte non claudentur,ut afferatur ad te fortitudo gentium,et reges earum adducantur.[12] Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,et gentes solitudine vastabuntur.[13] Gloria Libani ad te veniet,abies, et buxus, et pinus simulad ornandum locum sanctificationis meæ ;et locum pedum meorum glorificabo.[14] Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi :et vocabunt te civitatem Domini,Sion Sancti Israël.[15] Pro eo quod fuisti derelictaet odio habita,et non erat qui per te transiret :ponam te in superbiam sæculorum,gaudium in generationem et generationem :[16] et suges lac gentium,et mamilla regum lactaberis ;et scies quia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus, Fortis Jacob.[17] Pro ære afferam aurum,et pro ferro afferam argentum,et pro lignis æs,et pro lapidibus ferrum :et ponam visitationem tuam pacem,et præpositos tuos justitiam.[18] Non audietur ultra iniquitas in terra tua ;vastitas et contritio in terminis tuis :et occupabit salus muros tuos,et portas tuas laudatio.[19] Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,nec splendor lunæ illuminabit te :sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et Deus tuus in gloriam tuam.[20] Non occidet ultra sol tuus,et luna tua non minuetur,quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et complebuntur dies luctus tui.[21] Populus autem tuus omnes justi ;in perpetuum hæreditabunt terram :germen plantationis meæ,opus manus meæ ad glorificandum.[22] Minimus erit in mille,et parvulus in gentem fortissimam.Ego Dominus in tempore ejussubito faciam istud.