[1] Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendistiet tu omnis in tecta ?[2] Clamoris plena, urbs frequens,civitas exsultans ;interfecti tui, non interfecti gladio,nec mortui in bello.[3] Cuncti principes tui fugerunt simuldureque ligati sunt ;omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;procul fugerunt.[4] Propterea dixi : Recedite a me :amare flebo ;nolite incumbere ut consolemini mesuper vastitate filiæ populi mei ;[5] dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem.[6] Et Ælam sumpsit pharetram,currum hominis equitis,et parietem nudavit clypeus.[7] Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,et equites ponent sedes suas in porta.[8] Et revelabitur operimentum Judæ,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus.[9] Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicatæ sunt ;et congregastis aquas piscinæ inferioris,[10] et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum.[11] Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.[12] Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;[13] et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.[14] Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.[15] Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :[16] Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi.[17] Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te.[18] Coronans coronabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,ignominia domus domini tui.[19] Et expellam te de statione tua,et de ministerio tuo deponam te.[20] Et erit in die illa :vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,[21] et induam illum tunica tua,et cingulo tuo confortabo eum,et potestatem tuam dabo in manu ejus ;et erit quasi pater habitantibus Jerusalemet domui Juda.[22] Et dabo clavem domus Davidsuper humerum ejus ;et aperiet, et non erit qui claudat ;et claudet, et non erit qui aperiat.[23] Et figam illum paxillum in loco fideli,et erit in solium gloriæ domui patris ejus.[24] Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;vasorum diversa genera,omne vas parvulum,a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.[25] In die illa, dicit Dominus exercituum,auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,et frangetur, et cadet,et peribit quod pependerat in eo,quia Dominus locutus est.