[1] Primo tempore alleviata estterra Zabulon et terra Nephthali :et novissimo aggravata est via maristrans Jordanem Galilææ gentium.[2] Populus qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam ;habitantibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.[3] Multiplicasti gentem,et non magnificasti lætitiam.Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.[4] Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.[5] Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.[6] Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sæculi, Princeps pacis.[7] Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo et usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.[8] Verbum misit Dominus in Jacob,et cecidit in Israël.[9] Et sciet omnis populus Ephraim,et habitantes Samariam,in superbia et magnitudine cordis dicentes :[10] Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.[11] Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,et inimicos ejus in tumultum vertet.[12] Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;et devorabunt Israël toto ore.In omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.[13] Et populus non est reversus ad percutientem se,et Dominum exercituum non inquisierunt.[14] Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,incurvantem et refrenantem, die una.[15] Longævus et honorabilis, ipse est caput ;et propheta docens mendacium, ipse est cauda.[16] Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;et qui beatificantur, præcipitati.[17] Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :quia omnis hypocrita est et nequam,et universum os locutum est stultitiam ;in omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.[18] Succensa est enim quasi ignis impietas :veprem et spinam vorabit,et succendetur in densitate saltus,et convolvetur superbia fumi.[19] In ira Domini exercituum conturbata est terra,et erit populus quasi esca ignis ;vir fratri suo non parcet.[20] Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;unusquisque carnem brachii sui vorabit :Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;simul ipsi contra Judam.[21] In omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.