[1] Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.[2] Domine, miserere nostri,te enim exspectavimus ;esto brachium nostrum in mane,et salus nostra in tempore tribulationis.[3] A voce angeli fugerunt populi,et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.[4] Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.[5] Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;implevit Sion judicio et justitia.[6] Et erit fides in temporibus tuis :divitiæ salutis sapientia et scientia ;timor Domini ipse est thesaurus ejus.[7] Ecce videntes clamabunt foris ;angeli pacis amare flebunt.[8] Dissipatæ sunt viæ,cessavit transiens per semitam :irritum factum est pactum, projecit civitates,non reputavit homines.[9] Luxit et elanguit terra ;confusus est Libanus, et obsorduit :et factus est Saron sicut desertum,et concussa est Basan, et Carmelus.[10] Nunc consurgam, dicit Dominus ;nunc exaltabor, nunc sublevabor.[11] Concipietis ardorem, parietis stipulam ;spiritus vester ut ignis vorabit vos.[12] Et erunt populi quasi de incendio cinis ;spinæ congregatæ igni comburentur.[13] Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.[14] Conterriti sunt in Sion peccatores ;possedit tremor hypocritas.Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?[15] Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,qui projicit avaritiam ex calumnia,et excutit manus suas ab omni munere,qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,et claudit oculos suos ne videat malum.[16] Iste in excelsis habitabit ;munimenta saxorum sublimitas ejus :panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.[17] Regem in decore suo videbunt oculi ejus,cernent terram de longe.[18] Cor tuum meditabitur timorem :ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?ubi doctor parvulorum ?[19] Populum impudentem non videbis,populum alti sermonis, ita ut non possis intelligeredisertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.[20] Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :oculi tui videbunt Jerusalem,habitationem opulentam,tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;nec auferentur clavi ejus in sempiternum,et omnes funiculi ejus non rumpentur :[21] quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :locus fluviorum rivi latissimi et patentes :non transibit per eum navis remigum,neque trieris magna transgredietur eum.[22] Dominus enim judex noster,Dominus legifer noster,Dominus rex noster,ipse salvabit nos.[23] Laxati sunt funiculi tui,et non prævalebunt ;sic erit malus tuusut dilatare signum non queas.Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;claudi diripient rapinam.[24] Nec dicet vicinus : Elangui ;populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.