Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 35

[1] Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.
[2] Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans :
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron ;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.
[3] Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.
[4] Dicite pusillanimis :
Confortamini, et nolite timere :
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.
[5] Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt ;
[6] tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum :
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine ;
[7] et quæ erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.
[8] Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur :
non transibit per eam pollutus,
et hæc erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
[9] Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi ;
et ambulabunt qui liberati fuerint.
[10] Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum :
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.