Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 32

[1] Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.
[2] Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate ;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.
[3] Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
[4] Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
[5] Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major ;
[6] stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.
[7] Fraudulenti vasa pessima sunt ;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.
[8] Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.

[9] Mulieres opulentæ, surgite,
et audite vocem meam ;
filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.
[10] Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes ;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
[11] Obstupescite, opulentæ ;
conturbamini, confidentes :
exuite vos et confundimini ;
accingite lumbos vestros.
[12] Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
[13] Super humum populi mei
spinæ et vepres ascendent :
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis !
[14] Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebræ et palpatio
factæ sunt super speluncas usque in æternum ;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.
[15] Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.
[16] Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.
[17] Et erit opus justitiæ pax,
et cultus justitiæ silentium,
et securitas usque in sempiternum.
[18] Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciæ,
et in requie opulenta.
[19] Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.
[20] Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.