[1] Quis est iste, qui venit de Edom,tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua,gradiens in multitudine fortitudinis suæ ?Ego qui loquor justitiam,et propugnator sum ad salvandum.[2] Quare ergo rubrum est indumentum tuum,et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?[3] Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum ;calcavi eos in furore meo,et conculcavi eos in ira mea :et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.[4] Dies enim ultionis in corde meo ;annus redemptionis meæ venit.[5] Circumspexi, et non erat auxiliator ;quæsivi, et non fuit qui adjuvaret :et salvavit mihi brachium meum,et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.[6] Et conculcavi populos in furore meo,et inebriavi eos in indignatione mea,et detraxi in terram virtutem eorum.[7] Miserationum Domini recordabor ;laudem Dominisuper omnibus quæ reddidit nobis Dominus,et super multitudinem bonorum domui Israël,quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,et secundum multitudinem misericordiarum suarum.[8] Et dixit : Verumtamen populus meus est,filii non negantes ;et factus est eis salvator.[9] In omni tribulatione eorum non est tribulatus,et angelus faciei ejus salvavit eos :in dilectione sua et in indulgentia suaipse redemit eos,et portavit eos, et elevavit eoscunctis diebus sæculi.[10] Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,et afflixerunt spiritum Sancti ejus :et conversus est eis in inimicum,et ipse debellavit eos.[11] Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui.Ubi est qui eduxit eos de maricum pastoribus gregis sui ?Ubi est qui posuit in medio ejusspiritum Sancti sui ;[12] qui eduxit ad dexteram Moysen,brachio majestatis suæ ;qui scidit aquas ante eos,ut faceret sibi nomen sempiternum ;[13] qui eduxit eos per abyssos,quasi equum in desertonon impingentem ?[14] Quasi animal in campo descendens,spiritus Domini ductor ejus fuit.Sic adduxisti populum tuum,ut faceres tibi nomen gloriæ.[15] Attende de cælo, et videde habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ.Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ?Super me continuerunt se.[16] Tu enim pater noster :et Abraham nescivit nos,et Israël ignoravit nos :tu, Domine, pater noster,redemptor noster, a sæculo nomen tuum.[17] Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ;indurasti cor nostrum ne timeremus te ?Convertere propter servos tuos,tribus hæreditatis tuæ.[18] Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum :hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.[19] Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,neque invocaretur nomen tuum super nos.