[1] Prope est ut veniat tempus ejus,et dies ejus non elongabuntur.Miserebitur enim Dominus Jacob,et eliget adhuc de Israël,et requiescere eos faciet super humum suam ;adjungetur advena ad eos,et adhærebit domui Jacob.[2] Et tenebunt eos populi,et adducent eos in locum suum ;et possidebit eos domus Israëlsuper terram Dominiin servos et ancillas :et erunt capientes eos qui se ceperant,et subjicient exactores suos.[3] Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deusa labore tuo, et a concussione tua,et a servitute dura qua ante servisti,[4] sumes parabolam istamcontra regem Babylonis, et dices :Quomodo cessavit exactor ;quievit tributum ?[5] Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,[6] cædentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.[7] Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;[8] abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.[9] Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.[10] Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.[11] Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.[12] Quomodo cecidisti de cælo,Lucifer, qui mane oriebaris ?corruisti in terram,qui vulnerabas gentes ?[13] Qui dicebas in corde tuo :In cælum conscendam,super astra Deiexaltabo solium meum ;sedebo in monte testamenti,in lateribus aquilonis ;[14] ascendam super altitudinem nubium,similis ero Altissimo ?[15] Verumtamen ad infernum detraheris,in profundum laci.[16] Qui te viderint, ad te inclinabuntur,teque prospicient :Numquid iste est vir qui conturbavit terram,qui concussit regna,[17] qui posuit orbem desertum,et urbes ejus destruxit,vinctis ejus non aperuit carcerem ?[18] Omnes reges gentiumuniversi dormierunt in gloria,vir in domo sua ;[19] tu autem projectus es de sepulchro tuo,quasi stirps inutilis pollutus,et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,et descenderunt ad fundamenta laci,quasi cadaver putridum.[20] Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ;tu enim terram tuam disperdidisti,tu populum tuum occidisti :non vocabitur in æternumsemen pessimorum.[21] Præparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum :non consurgent, nec hæreditabunt terram,neque implebunt faciem orbis civitatum.[22] Et consurgam super eos,dicit Dominus exercituum ;et perdam Babylonis nomen, et reliquias,et germen, et progeniem, dicit Dominus ;[23] et ponam eam in possessionem ericii,et in paludes aquarum,et scopabo eam in scopa terens,dicit Dominus exercituum.[24] Juravit Dominus exercituum, dicens :Si non, ut putavi, ita erit ;et quomodo mente tractavi,[25] sic eveniet :ut conteram Assyrium in terra mea,et in montibus meis conculcem eum ;et auferetur ab eis jugum ejus,et onus illius ab humero eorum tolletur.[26] Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;et hæc est manus extenta super universas gentes.[27] Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ?et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?[28] In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :[29] Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,quoniam comminuta est virga percussoris tui ;de radice enim colubri egredietur regulus,et semen ejus absorbens volucrem.[30] Et pascentur primogeniti pauperum,et pauperes fiducialiter requiescent ;et interire faciam in fame radicem tuam,et reliquias tuas interficiam.[31] Ulula, porta ; clama civitas ;prostrata est Philisthæa omnis ;ab aquilone enim fumus veniet,et non est qui effugiet agmen ejus.[32] Et quid respondebitur nuntiis gentis ?Quia Dominus fundavit Sion,et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.