Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Isaias / Capitulum 15

[1] Onus Moab.

Quia nocte vastata est
Ar Moab, conticuit ;
quia nocte vastatus est
murus Moab, conticuit.
[2] Ascendit domus,
et Dibon ad excelsa,
in planctum super Nabo ;
et super Medaba, Moab ululavit ;
in cunctis capitibus ejus calvitium,
et omnis barba radetur.
[3] In triviis ejus accincti sunt sacco ;
super tecta ejus et in plateis ejus
omnis ululatus descendit in fletum.
[4] Clamabit Hesebon et Eleale,
usque Jasa audita est vox eorum ;
super hoc expediti Moab ululabunt,
anima ejus ululabit sibi.
[5] Cor meum ad Moab clamabit ;
vectes ejus usque ad Segor,
vitulam conternantem ;
per ascensum enim Luith
flens ascendet,
et in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt.
[6] Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
[7] Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :
ad torrentem Salicum ducent eos.
[8] Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;
usque ad Gallim ululatus ejus,
et usque ad puteum Elim clamor ejus.
[9] Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;
ponam enim super Dibon additamenta ;
his qui fugerint de Moab leonem,
et reliquiis terræ.