[1] In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda :Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in eamurus et antemurale.[2] Aperite portas, et ingrediatur gens justa,custodiens veritatem.[3] Vetus error abiit : servabis pacem ;pacem, quia in te speravimus.[4] Sperastis in Domino in sæculis æternis ;in Domino Deo forti in perpetuum.[5] Quia incurvabit habitantes in excelso ;civitatem sublimem humiliabit :humiliabit eam usque ad terram,detrahet eam usque ad pulverem.[6] Conculcabit eam pes,pedes pauperis, gressus egenorum.[7] Semita justi recta est,rectus callis justi ad ambulandum.[8] Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te :nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.[9] Anima mea desideravit te in nocte,sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.Cum feceris judicia tua in terra,justitiam discent habitatores orbis.[10] Misereamur impio, et non discet justitiam ;in terra sanctorum iniqua gessit,et non videbit gloriam Domini.[11] Domine, exaltetur manus tua, et non videant ;videant, et confundantur zelantes populi ;et ignis hostes tuos devoret.[12] Domine, dabis pacem nobis :omnia enim opera nostraoperatus es nobis.[13] Domine Deus noster, possederunt nosdomini absque te ;tantum in te recordemur nominis tui.[14] Morientes non vivant,gigantes non resurgant :propterea visitasti et contrivisti eos,et perdidisti omnem memoriam eorum.[15] Indulsisti genti, Domine,indulsisti genti, numquid glorificatus es ?elongasti omnes terminos terræ.[16] Domine, in angustia requisierunt te,in tribulatione murmuris doctrina tua eis.[17] Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum,dolens clamat in doloribus suis,sic facti sumus a facie tua, Domine.[18] Concepimus, et quasi parturivimus,et peperimus spiritum.Salutes non fecimus in terra ;ideo non ceciderunt habitatores terræ.[19] Vivent mortui tui,interfecti mei resurgent.Expergiscimini, et laudate,qui habitatis in pulvere,quia ros lucis ros tuus,et terram gigantum detrahes in ruinam.[20] Vade, populus meus, intra in cubicula tua ;claude ostia tua super te,abscondere modicum ad momentum,donec pertranseat indignatio.[21] Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ;et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.