[1] Væ filii desertores, dicit Dominus,ut faceretis consilium, et non ex me,et ordiremini telam, et non per spiritum meum,ut adderetis peccatum super peccatum ;[2] qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,et os meum non interrogastis,sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,et habentes fiduciam in umbra Ægypti ![3] Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.[4] Erant enim in Tani principes tui,et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.[5] Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,sed in confusionem et in opprobrium. [6] Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæleæna, et leo ex eis,vipera et regulus volans ;portantes super humeros jumentorum divitias suas,et super gibbum camelorum thesauros suos,ad populum qui eis prodesse non poterit.[7] Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.[8] Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in æternum.[9] Populus enim ad iracundiam provocans est :et filii mendaces,filii nolentesaudire legem Dei ;[10] qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.[11] Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.[12] Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;[13] propterea erit vobis iniquitas hæcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.[14] Et comminuetur sicut conteritur lagena figulicontritione pervalida,et non invenietur de fragmentis ejus testain qua portetur igniculus de incendio,aut hauriatur parum aquæ de fovea.[15] Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;in silentio et in spe erit fortitudo vestra.Et noluistis,[16] et dixistis : Nequaquam,sed ad equos fugiemus :ideo fugietis ;et : Super veloces ascendemus :ideo velociores erunt qui persequentur vos.[17] Mille homines a facie terroris unius ;et a facie terroris quinque fugietis,donec relinquaminiquasi malus navis in vertice montis,et quasi signum super collem.[18] Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum ![19] Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :plorans nequaquam plorabis :miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :statim ut audierit, respondebit tibi.[20] Et dabit vobis Dominuspanem arctum, et aquam brevem ;et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.[21] Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :Hæc est via ; ambulate in ea,et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.[22] Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,et vestimentum conflatilis auri tui,et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.Egredere, dices ei.[23] Et dabitur pluvia semini tuo,ubicumque seminaveris in terra,et panis frugum terræerit uberrimus et pinguis ;pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,[24] et tauri tui, et pulli asinorum,qui operantur terram,commistum migma comedentsicut in area ventilatum est.[25] Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum,rivi currentium aquarum,in die interfectionis multorum,cum ceciderint turres :[26] et erit lux lunæ sicut lux solis,et lux solis erit septemplicitersicut lux septem dierum,in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,et percussuram plagæ ejus sanaverit.[27] Ecce nomen Domini venit de longinquo,ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;labia ejus repleta sunt indignatione,et lingua ejus quasi ignis devorans.[28] Spiritus ejus velut torrensinundans usque ad medium colli,ad perdendas gentes in nihilum,et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.[29] Canticum erit vobissicut nox sanctificatæ solemnitatis,et lætitia cordissicut qui pergit cum tibia,ut intret in montem Dominiad Fortem Israël.[30] Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,et terrorem brachii sui ostendetin comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :allidet in turbine, et in lapide grandinis.[31] A voce enim Domini pavebit Assurvirga percussus.[32] Et erit transitus virgæ fundatus,quam requiescere faciet Dominus super eumin tympanis et citharis ;et in bellis præcipuis expugnabit eos.[33] Præparata est enim ab heri Topheth,a rege præparata,profunda, et dilatata.Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.