[1] Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt [2] debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. [3] Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ; [4] et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere,et cor tuum ne formideta duabus caudis titionum fumigantium istorum,in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;[5] eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :[6] Ascendamus ad Judam,et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.[7] Hæc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;[8] sed caput Syriæ Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;[9] et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis. [10] Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens : [11] Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. [12] Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum. [13] Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?[14] Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.[15] Butyrum et mel comedet,ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.[16] Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.[17] Adducet Dominus super te, et super populum tuum,et super domum patris tui,dies qui non venerunta diebus separationis Ephraim a Juda,cum rege Assyriorum.[18] Et erit in die illa : sibilabit Dominusmuscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,et api quæ est in terra Assur ;[19] et venient, et requiescent omnesin torrentibus vallium,et in cavernis petrarum,et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.[20] In die illa radet Dominusin novacula conducta in his qui trans flumen sunt,in rege Assyriorum,caput et pilos pedum,et barbam universam.[21] Et erit in die illa :nutriet homo vaccam boum, et duas oves,[22] et præ ubertate lactiscomedet butyrum ;butyrum enim et mel manducabitomnis qui relictus fuerit in medio terræ.[23] Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerintmille vites, mille argenteis,in spinas et in vepres erunt.[24] Cum sagittis et arcu ingredientur illuc :vepres enim et spinæ erunt in universa terra.[25] Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,non veniet illuc terror spinarum et veprium :et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.