[1] Quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ?[2] Et ascendet sicut virgultum coram eo,et sicut radix de terra sitienti.Non est species ei, neque decor,et vidimus eum,et non erat aspectus, et desideravimus eum :[3] despectum, et novissimum virorum,virum dolorum, et scientem infirmitatem,et quasi absconditus vultus ejus et despectus,unde nec reputavimus eum.[4] Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.[5] Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostræ super eum,et livore ejus sanati sumus.[6] Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit :et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum.[7] Oblatus est quia ipse voluit,et non aperuit os suum ;sicut ovis ad occisionem ducetur,et quasi agnus coram tondente se obmutescet,et non aperiet os suum.[8] De angustia, et de judicio sublatus est.Generationem ejus quis enarrabit ?quia abscissus est de terra viventium :propter scelus populi mei percussi eum.[9] Et dabit impios pro sepultura,et divitem pro morte sua,eo quod iniquitatem non fecerit,neque dolus fuerit in ore ejus.[10] Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.Si posuerit pro peccato animam suam,videbit semen longævum,et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.[11] Pro eo quod laboravit anima ejus,videbit et saturabitur.In scientia sua justificabitipse justus servus meus multos,et iniquitates eorum ipse portabit.[12] Ideo dispertiam ei plurimos,et fortium dividet spolia,pro eo quod tradidit in mortem animam suam,et cum sceleratis reputatus est,et ipse peccata multorum tulit,et pro transgressoribus rogavit.