[1] Væ qui condunt leges iniquas,et scribentes injustitiam scripserunt,[2] ut opprimerent in judicio pauperes,et vim facerent causæ humilium populi mei ;ut essent viduæ præda eorum,et pupillos diriperent.[3] Quid facietis in die visitationis,et calamitatis de longe venientis ?ad cujus confugietis auxilium ?et ubi derelinquetis gloriam vestram,[4] ne incurvemini sub vinculo,et cum interfectis cadatis ?Super omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.[5] Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea.[6] Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prædam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.[7] Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.[8] Dicet enim : [9] Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?[10] Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.[11] Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?[12] Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.[13] Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.[14] Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.[15] Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.[16] Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.[17] Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.[18] Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus.[19] Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,et puer scribet eos.[20] Et erit in die illa :non adjiciet residuum Israël,et hi qui fugerint de domo Jacob,inniti super eo qui percutit eos ;sed innitetur super Dominum,Sanctum Israël, in veritate.[21] Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacobad Deum fortem.[22] Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,reliquiæ convertentur ex eo ;consummatio abbreviatainundabit justitiam.[23] Consummationem enim et abbreviationemDominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.[24] Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum :Noli timere, populus meus,habitator Sion, ab Assur :in virga percutiet te,et baculum suum levabit super te,in via Ægypti.[25] Adhuc enim paululum modicumque,et consummabitur indignatioet furor meus super scelus eorum.[26] Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,juxta plagam Madian in petra Oreb :et virgam suam super mare,et levabit eam in via Ægypti.[27] Et erit in die illa :auferetur onus ejus de humero tuoet jugum ejus de collo tuo,et computrescet jugum a facie olei.[28] Veniet in Ajath, transibit in Magron,apud Machmas commendabit vasa sua.[29] Transierunt cursim,Gaba sedes nostra ;obstupuit Rama,Gabaath Saulis fugit.[30] Hinni voce tua, filia Gallim,attende Laisa, paupercula Anathoth.[31] Migravit Medemena ;habitatores Gabim, confortamini.[32] Adhuc dies est ut in Nobe stetur ;agitabit manum suam super montem filiæ Sion,collem Jerusalem.[33] Ecce Dominator, Dominus exercituum,confringet lagunculam in terrore ;et excelsi statura succidentur,et sublimes humiliabuntur.[34] Et subvertentur condensa saltus ferro ;et Libanus cum excelsis cadet.