[1] Judex sapiens judicabit populum suum,et principatus sensati stabilis erit.[2] Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.[3] Rex insipiens perdet populum suum :et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.[4] In manu Dei potestas terræ :et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.[5] In manu Dei prosperitas hominis,et super faciem scribæ imponet honorem suum.[6] Omnis injuriæ proximi ne memineris,et nihil agas in operibus injuriæ.[7] Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.[8] Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.[9] Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?[10] Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.[11] Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.[12] Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.[13] Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.[14] Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :[15] quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,quoniam initium omnis peccati est superbia.Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,et subvertet eum in finem.[16] Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,et destruxit eos usque in finem.[17] Sedes ducum superborum destruxit Deus,et sedere fecit mites pro eis.[18] Radices gentium superbarum arefecit Deus,et plantavit humiles ex ipsis gentibus.[19] Terras gentium evertit Dominus,et perdidit eas usque ad fundamentum.[20] Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,et cessare fecit memoriam eorum a terra.[21] Memoriam superborum perdidit Deus,et reliquit memoriam humilium sensu.[22] Non est creata hominibus superbia,neque iracundia nationi mulierum.[23] Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.[24] In medio fratrum rector illorum in honore :et qui timent Dominum erunt in oculis illius.[25] Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,timor Dei est.[26] Noli despicere hominem justum pauperem,et noli magnificare virum peccatorem divitem.[27] Magnus, et judex, et potens est in honore :et non est major illo qui timet Deum.[28] Servo sensato liberi servient :et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,et inscius non honorabitur.[29] Noli extollere te in faciendo opere tuo,et noli cunctari in tempore angustiæ.[30] Melior est qui operatur et abundat in omnibus,quam qui gloriatur et eget pane.[31] Fili, in mansuetudine serva animam tuam,et da illi honorem secundum meritum suum.[32] Peccantem in animam suam quis justificabit ?et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?[33] Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.[34] Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.