[1] Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est,species cæli in visione gloriæ.[2] Sol in aspectu annuntians in exitu,vas admirabile, opus Excelsi.[3] In meridiano exurit terram,et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ?fornacem custodiens in operibus ardoris :[4] tripliciter sol exurens montes,radios igneos exsufflans,et refulgens radiis suis obcæcat oculos.[5] Magnus Dominus qui fecit illum,et in sermonibus ejus festinavit iter.[6] Et luna in omnibus in tempore suo,ostensio temporis, et signum ævi.[7] A luna signum diei festi :luminare quod minuitur in consummatione.[8] Mensis secundum nomen ejus est,crescens mirabiliter in consummatione.[9] Vas castrorum in excelsis,in firmamento cæli resplendens gloriose.[10] Species cæli gloria stellarum :mundum illuminans in excelsis Dominus.[11] In verbis Sancti stabunt ad judicium,et non deficient in vigiliis suis.[12] Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum :valde speciosus est in splendore suo.[13] Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ :manus Excelsi aperuerunt illum.[14] Imperio suo acceleravit nivem,et accelerat coruscationes emittere judicii sui.[15] Propterea aperti sunt thesauri,et evolaverunt nebulæ sicut aves.[16] In magnitudine sua posuit nubes,et confracti sunt lapides grandinis.[17] In conspectu ejus commovebuntur montes,et in voluntate ejus aspirabit notus.[18] Vox tonitrui ejus verberavit terram,tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :[19] et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,et sicut locusta demergens descensus ejus.[20] Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,et super imbrem ejus expavescet cor.[21] Gelu sicut salem effundet super terram :et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.[22] Frigidus ventus aquilo flavit,et gelavit crystallus ab aqua :super omnem congregationem aquarum requiescet,et sicut lorica induet se aquis :[23] et devorabit montes, et exuret desertum,et extinguet viride, sicut igne.[24] Medicina omnium in festinatione nebulæ :et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.[25] In sermone ejus siluit ventus,et cogitatione sua placavit abyssum :et plantavit in illa Dominus insulas.[26] Qui navigant mare enarrent pericula ejus,et audientes auribus nostris admirabimur.[27] Illic præclara opera et mirabilia,varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.[28] Propter ipsum confirmatus est itineris finis,et in sermone ejus composita sunt omnia.[29] Multa dicemus, et deficiemus in verbis :consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.[30] Gloriantes ad quid valebimus ?ipse enim omnipotens super omnia opera sua.[31] Terribilis Dominus, et magnus vehementer,et mirabilis potentia ipsius.[32] Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.[33] Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :major enim est omni laude.[34] Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.[35] Quis videbit eum et enarrabit ?et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?[36] Multa abscondita sunt majora his :pauca enim vidimus operum ejus.[37] Omnia autem Dominus fecit,et pie agentibus dedit sapientiam.