[1] Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo,et non est stimulatus in tristitia delicti.[2] Felix qui non habuit animi sui tristitiam,et non excidit a spe sua.[3] Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia :et homini livido ad quid aurum ?[4] Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat,et in bonis illius alius luxuriabitur.[5] Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?et non jucundabitur in bonis suis.[6] Qui sibi invidet, nihil est illo nequius :et hæc redditio est malitiæ illius.[7] Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :et in novissimo manifestat malitiam suam.[8] Nequam est oculus lividi :et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.[9] Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.[10] Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.[11] Fili, si habes, benefac tecum,et Deo dignas oblationes offer.[12] Memor esto quoniam mors non tardat,et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :testamentum enim hujus mundi morte morietur.[13] Ante mortem benefac amico tuo,et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.[14] Non defrauderis a die bono,et particula boni doni non te prætereat.[15] Nonne aliis relinques dolores et labores tuosin divisione sortis ?[16] Da et accipe,et justifica animam tuam.[17] Ante obitum tuum operare justitiam,quoniam non est apud inferos invenire cibum.[18] Omnis caro sicut fœnum veterascet,et sicut folium fructificans in arbore viridi.[19] Alia generantur, et alia dejiciuntur :sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.[20] Omne opus corruptibile in fine deficiet,et qui illud operatur ibit cum illo.[21] Et omne opus electum justificabitur,et qui operatur illud honorabitur in illo.[22] Beatus vir qui in sapientia morabitur,et qui in justitia sua meditabitur,et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :[23] qui excogitat vias illius in corde suo,et in absconditis suis intelligens,vadens post illam quasi investigator,et in viis illius consistens :[24] qui respicit per fenestras illius,et in januis illius audiens :[25] qui requiescit juxta domum illius,et in parietibus illius figens palum,statuet casulam suam ad manus illius,et requiescent in casula illius bona per ævum.[26] Statuet filios suos sub tegmine illius,et sub ramis ejus morabitur.[27] Protegetur sub tegmine illius a fervore,et in gloria ejus requiescet.