[1] Propter inopiam multi deliquerunt :et qui quærit locupletari avertit oculum suum.[2] Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :[3] conteretur cum delinquente delictum.[4] Si non in timore Domini tenueris te instanter,cito subvertetur domus tua.[5] Sicut in percussura cribri remanebit pulvis,sic aporia hominis in cogitatu illius.[6] Vasa figuli probat fornax,et homines justos tentatio tribulationis.[7] Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,sic verbum ex cogitatu cordis hominis.[8] Ante sermonem non laudes virum :hæc enim tentatio est hominum.[9] Si sequaris justitiam, apprehendes illam,et indues quasi poderem honoris :et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,et in die agnitionis invenies firmamentum.[10] Volatilia ad sibi similia conveniunt :et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.[11] Leo venationi insidiatur semper :sic peccata operantibus iniquitates.[12] Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :nam stultus sicut luna mutatur.[13] In medio insensatorum serva verbum tempori :in medio autem cogitantium assiduus esto.[14] Narratio peccantium odiosa,et risus illorum in deliciis peccati.[15] Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,et irreverentia ipsius obturatio aurium.[16] Effusio sanguinis in rixa superborum,et maledictio illorum auditus gravis.[17] Qui denudat arcana amici fidem perdit,et non inveniet amicum ad animum suum.[18] Dilige proximum,et conjungere fide cum illo.[19] Quod si denudaveris absconsa illius,non persequeris post eum.[20] Sicut enim homo qui perdit amicum suum,sic et qui perdit amicitiam proximi sui.[21] Et sicut qui dimittit avem de manu sua,sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.[22] Non illum sequaris, quoniam longe abest :effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :[23] ultra eum non poteris colligare.Et maledicti est concordatio :[24] denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.[25] Annuens oculo fabricat iniqua,et nemo eum abjiciet.[26] In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,et super sermones tuos admirabitur :novissime autem pervertet os suum,et in verbis tuis dabit scandalum.[27] Multa odivi, et non coæquavi ei,et Dominus odiet illum.[28] Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet :et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.[29] Et qui foveam fodit incidet in eam :et qui statuit lapidem proximo offendet in eo :et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.[30] Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,et non agnoscet unde adveniat illi.[31] Illusio et improperium superborum,et vindicta sicut leo insidiabitur illi.[32] Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,dolor autem consumet illos antequam moriantur.[33] Ira et furor utraque execrabilia sunt,et vir peccator continens erit illorum.