[1] Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.[2] Non credas vitæ illorum,et ne respexeris in labores eorum.[3] Melior est enim unus timens Deum,quam mille filii impii :[4] et utile est mori sine filiis,quam relinquere filios impios.[5] Ab uno sensato inhabitabitur patria :tribus impiorum deseretur.[6] Multa talia vidit oculis meus,et fortiora horum audivit auris mea.[7] In synagoga peccantium exardebit ignis,et in gente incredibili exardescet ira.[8] Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.[9] Et non pepercit peregrinationi Lot,et execratus est eos præ superbia verbi illorum.[10] Non misertus est illis, gentem totam perdens,et extollentem se in peccatis suis.[11] Et sicut sexcenta millia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui :et si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis.[12] Misericordia enim et ira est cum illo :potens exoratio, et effundens iram.[13] Secundum misericordiam suam,sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.[14] Non effugiet in rapina peccator,et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.[15] Omnis misericordia faciet locum unicuique,secundum meritum operum suorum,et secundum intellectum peregrinationis ipsius.[16] Non dicas : A Deo abscondar :et ex summo, quis mei memorabitur ?[17] in populo magno non agnoscar :quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?[18] Ecce cælum et cæli cælorum,abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,in conspectu illius commovebuntur.[19] Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.[20] Et in omnibus his insensatum est cor,et omne cor intelligitur ab illo.[21] Et vias illius quis intelligit,et procellam quam nec oculus videbit hominis ?[22] Nam plurima illius opera sunt in absconsis :sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?longe enim est testamentum a quibusdam,et interrogatio omnium in consummatione est.[23] Qui minoratur corde cogitat inania,et vir imprudens et errans cogitat stulta.[24] Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,et in verbis meis attende in corde tuo :[25] et dicam in æquitate disciplinam,et scrutabor enarrare sapientiam :et in verbis meis attende in corde tuo,et dico in æquitate spiritus virtutesquas posuit Deus in opera sua ab initio,et in veritate enuntio scientiam ejus.[26] In judicio Dei opera ejus ab initio,et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,et initia eorum in gentibus suis.[27] Ornavit in æternum opera illorum :nec esurierunt, nec laboraverunt,et non destiterunt ab operibus suis.[28] Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :[29] non sis incredibilis verbo illius.[30] Post hæc Deus in terram respexit,et implevit illam bonis suis :[31] anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,et in ipsam iterum reversio illorum.