Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiasticus / Capitulum 20

[1] Quam bonum est arguere, quam irasci,
et confitentem in oratione non prohibere !
[2] Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
[3] sic qui facit per vim judicium iniquum.
[4] Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam !
sic enim effugies voluntarium peccatum.
[5] Est tacens qui invenitur sapiens :
et est odibilis qui procax est ad loquendum.
[6] Est tacens non habens sensum loquelæ :
et est tacens sciens tempus aptum.
[7] Homo sapiens tacebit usque ad tempus :
lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
[8] Qui multis utitur verbis lædet animam suam :
et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
[9] Est processio in malis viro indisciplinato,
et est inventio in detrimentum.
[10] Est datum quod non est utile,
et est datum cujus retributio duplex.
[11] Est propter gloriam minoratio,
et est qui ab humilitate levabit caput.
[12] Est qui multa redimat modico pretio,
et restituens ea in septuplum.
[13] Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :
gratiæ autem fatuorum effundentur.
[14] Datus insipientis non erit utilis tibi :
oculi enim illius septemplices sunt.
[15] Exigua dabit, et multa improperabit :
et apertio oris illius inflammatio est.
[16] Hodie fœneratur quis, et cras expetit :
odibilis est homo hujusmodi.
[17] Fatuo non erit amicus,
et non erit gratia bonis illius :
[18] qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.
Quoties et quanti irridebunt eum !
[19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;
similiter et quod non erat habendum.
[20] Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :
sic casus malorum festinanter veniet.
[21] Homo acharis quasi fabula vana,
in ore indisciplinatorum assidua erit.
[22] Ex ore fatui reprobabitur parabola :
non enim dicit illam in tempore suo.

[23] Est qui vetatur peccare præ inopia,
et in requie sua stimulabitur.
[24] Est qui perdet animam suam præ confusione,
et ab imprudenti persona perdet eam :
personæ autem acceptione perdet se.
[25] Est qui præ confusione promittit amico,
et lucratus est eum inimicum gratis.
[26] Opprobrium nequam in homine mendacium :
et in ore indisciplinatorum assidue erit.
[27] Potior fur quam assiduitas viri mendacis :
perditionem autem ambo hæreditabunt.
[28] Mores hominum mendacium sine honore,
et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
[29] Sapiens in verbis producet seipsum,
et homo prudens placebit magnatis.
[30] Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,
et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :
qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
[31] Xenia et dona excæcant oculos judicum,
et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
[32] Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque ?
[33] Melior est qui celat insipientiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.