[1] Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,et ostende nobis lucem miserationum tuarum :[2] et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua.[3] Alleva manum tuam super gentes alienas,ut videant potentiam tuam.[4] Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :[5] ut cognoscant te, sicut et nos cognovimusquoniam non est deus præter te, Domine.[6] Innova signa, et immuta mirabilia.[7] Glorifica manum et brachium dextrum.[8] Excita furorem, et effunde iram.[9] Tolle adversarium, et afflige inimicum.[10] Festina tempus, et memento finis,ut enarrent mirabilia tua.[11] In ira flammæ devoretur qui salvatur :et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.[12] Contere caput principum inimicorum,dicentium : Non est alius præter nos.[13] Congrega omnes tribus Jacob,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua,et hæreditabis eos sicut ab initio.[14] Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,et Israël quem coæquasti primogenito tuo.[15] Miserere civitati sanctificationis tuæ,Jerusalem, civitati requiei tuæ.[16] Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,et gloria tua populum tuum.[17] Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.[18] Da mercedem sustinentibus te,ut prophetæ tui fideles inveniantur :et exaudi orationes servorum tuorum,[19] secundum benedictionem Aaron de populo tuo :et dirige nos in viam justitiæ,et sciant omnes qui habitant terramquia tu es Deus conspector sæculorum.[20] Omnem escam manducabit venter :et est cibus cibo melior.[21] Fauces contingunt cibum feræ,et cor sensatum verba mendacia.[22] Cor pravum dabit tristitiam,et homo peritus resistet illi.[23] Omnem masculum excipiet mulier :et est filia melior filia.[24] Species mulieris exhilarat faciem viri sui,et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.[25] Si est lingua curationis,est et mitigationis et misericordiæ :non est vir illius secundum filios hominum.[26] Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.[27] Ubi non est sepes, diripietur possessio :et ubi non est mulier, ingemiscit egens.[28] Quis credit ei qui non habet nidum,et deflectens ubicumque obscuraverit,quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?