[1] Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo :et qui prævalet manu mandata servat.[2] Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :et iterum redde proximo in tempore suo.[3] Confirma verbum, et fideliter age cum illo :et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.[4] Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus,et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.[5] Donec accipiant, osculantur manus dantis,et in promissionibus humiliant vocem suam :[6] et in tempore redditionis postulabit tempus,et loquetur verba tædii et murmurationum,et tempus causabitur.[7] Si autem potuerit reddere, adversabitur :solidi vix reddet dimidium,et computabit illud quasi inventionem :[8] sin autem, fraudabit illum pecunia sua,et possidebit illum inimicum gratis :[9] et convitia et maledicta reddet illi,et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.[10] Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt,sed fraudari gratis timuerunt.[11] Verumtamen super humilem animo fortior esto,et pro eleemosyna non trahas illum.[12] Propter mandatum assume pauperem,et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.[13] Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,et non abscondas illam sub lapide in perditionem.[14] Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi,et proderit tibi magis quam aurum.[15] Conclude eleemosynam in corde pauperis,et hæc pro te exorabit ab omni malo.[16] Super scutum potentis [17] et super lanceam[18] adversus inimicum tuum pugnabit.[19] Vir bonus fidem facit pro proximo suo :et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.[20] Gratiam fidejussoris ne obliviscaris :dedit enim pro te animam suam.[21] Repromissorem fugit peccator et immundus.[22] Bona repromissoris sibi ascribit peccator :et ingratus sensu derelinquet liberantem se.[23] Vir repromittit de proximo suo :et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.[24] Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes,et commovit illos quasi fluctus maris.[25] Viros potentes gyrans migrare fecit,et vagati sunt in gentibus alienis.[26] Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam :et qui conatur multa agere incidet in judicium.[27] Recupera proximum secundum virtutem tuam,et attende tibi ne incidas.[28] Initium vitæ hominis, aqua et panis,et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.[29] Melior est victus pauperis sub tegmine asserumquam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.[30] Minimum pro magno placeat tibi,et improperium peregrinationis non audies.[31] Vita nequam hospitandi de domo in domum :et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.[32] Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos,et ad hæc amara audiet :[33] transi, hospes, et orna mensam,et quæ in manu habes ciba ceteros.[34] Exi a facie honoris amicorum meorum :necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.[35] Gravia hæc homini habenti sensum :correptio domus, et improperium fœneratoris.