Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiasticus / Capitulum 40

[1] Occupatio magna creata est omnibus hominibus,
et jugum grave super filios Adam,
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
[2] Cogitationes eorum, et timores cordis,
adinventio exspectationis, et dies finitionis,
[3] a residente super sedem gloriosam,
usque ad humiliatum in terra et cinere :
[4] ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,
usque ad eum qui operitur lino crudo :
furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,
iracundia perseverans, et contentio :
[5] et in tempore refectionis in cubili,
somnus noctis immutat scientiam ejus.
[6] Modicum tamquam nihil in requie,
et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
[7] Conturbatus est in visu cordis sui,
tamquam qui evaserit in die belli :
in tempore salutis suæ exsurrexit,
et admirans ad nullum timorem :
[8] cum omni carne, ab homine usque ad pecus,
et super peccatores septuplum.
[9] Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,
oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
[10] super iniquos creata sunt hæc omnia :
et propter illos factus est cataclysmus.

[11] Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,
et omnes aquæ in mare revertentur.
[12] Omne munus et iniquitas delebitur,
et fides in sæculum stabit.
[13] Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,
et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
[14] In aperiendo manus suas lætabitur :
sic prævaricatores in consummatione tabescent.
[15] Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :
et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
[16] Super omnem aquam viriditas,
et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.

[17] Gratia sicut paradisus in benedictionibus,
et misericordia in sæculum permanet.
[18] Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,
et in ea invenies thesaurum.
[19] Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen :
et super hæc mulier immaculata computabitur.
[20] Vinum et musica lætificant cor :
et super utraque dilectio sapientiæ.
[21] Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam :
et super utraque lingua suavis.
[22] Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :
et super hæc virides sationes.
[23] Amicus et sodalis in tempore convenientes,
et super utrosque mulier cum viro.
[24] Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :
et super eos misericordia liberabit.
[25] Aurum et argentum est constitutio pedum :
et super utrumque consilium beneplacitum.
[26] Facultates et virtutes exaltant cor,
et super hæc timor Domini.
[27] Non est in timore Domini minoratio :
et non est in eo inquirere adjutorium.
[28] Timor Domini sicut paradisus benedictionis,
et super omnem gloriam operuerunt illum.

[29] Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :
melius est enim mori quam indigere.
[30] Vir respiciens in mensam alienam,
non est vita ejus in cogitatione victus :
alit enim animam suam cibis alienis :
[31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
[32] In ore imprudentis condulcabitur inopia,
et in ventre ejus ignis ardebit.