[1] Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :et qui communicaverit superbo induet superbiam.[2] Pondus super se tollat qui honestiori se communicat,et ditiori te ne socius fueris.[3] Quid communicabit cacabus ad ollam ?quando enim se colliserint, confringetur.[4] Dives injuste egit, et fremet :pauper autem læsus tacebit.[5] Si largitus fueris, assumet te :et si non habueris, derelinquet te.[6] Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :et ipse non dolebit super te.[7] Si necessarius illi fueris, supplantabit te,et subridens spem dabit, narrans tibi bona,et dicet : Quid opus est tibi ?[8] Et confundet te in cibis suis,donec te exinaniat bis et ter :et in novissimo deridebit te,et postea videns derelinquet te,et caput suum movebit ad te.[9] Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.[10] Attende ne seductus in stultitiam humilieris.[11] Noli esse humilis in sapientia tua,ne humiliatus in stultitiam seducaris.[12] Advocatus a potentiore, discede :ex hoc enim magis te advocabit.[13] Ne improbus sis, ne impingaris :et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.[14] Ne retineas ex æquo loqui cum illo,nec credas multis verbis illius :ex multa enim loquela tentabit te,et subridens interrogabit te de absconditis tuis.[15] Immitis animus illius conservabit verba tua :et non parcet de malitia, et de vinculis.[16] Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,quoniam cum subversione tua ambulas :[17] audiens vero illa,quasi in somnis vide, et vigilabis.[18] Omni vita tua dilige Deum,et invoca illum in salute tua.[19] Omne animal diligit simile sibi,sic et omnis homo proximum sibi.[20] Omnis caro ad similem sibi conjungetur,et omnis homo simili sui sociabitur.[21] Si communicabit lupus agno aliquando,sic peccator justo.[22] Quæ communicatio sancto homini ad canem ?aut quæ pars diviti ad pauperem ?[23] Venatio leonis onager in eremo :sic et pascua divitum sunt pauperes.[24] Et sicut abominatio est superbo humilitas,sic et execratio divitis pauper.[25] Dives commotus confirmatur ab amicis suis :humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.[26] Diviti decepto multi recuperatores :locutus est superbia, et justificaverunt illum.[27] Humilis deceptus est, insuper et arguitur :locutus est sensate, et non est datus ei locus.[28] Dives locutus est, et omnes tacuerunt,et verbum illius usque ad nubes perducent.[29] Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?et si offenderit, subvertent illum.[30] Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :et nequissima paupertas in ore impii.[31] Cor hominis immutat faciem illius,sive in bona, sive in mala.[32] Vestigium cordis boni et faciem bonamdifficile invenies, et cum labore.