[1] Filii sapientiæ ecclesia justorum,et natio illorum obedientia et dilectio.[2] Judicium patris audite, filii,et sic facite, ut salvi sitis.[3] Deus enim honoravit patrem in filiis :et judicium matris exquirens, firmavit in filios.[4] Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,et continebit se ab illis,et in oratione dierum exaudietur.[5] Et sicut qui thesaurizat,ita et qui honorificat matrem suam.[6] Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,et in die orationis suæ exaudietur.[7] Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,et qui obedit patri refrigerabit matrem.[8] Qui timet Dominum honorat parentes,et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.[9] In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,[10] ut superveniat tibi benedictio ab eo,et benedictio illius in novissimo maneat.[11] Benedictio patris firmat domos filiorum :maledictio autem matris eradicat fundamenta.[12] Ne glorieris in contumelia patris tui :non enim est tibi gloria ejus confusio.[13] Gloria enim hominis ex honore patris sui,et dedecus filii pater sine honore.[14] Fili, suscipe senectam patris tui,et non contristes eum in vita illius :[15] et si defecerit sensu, veniam da,et ne spernas eum in virtute tua :eleemosyna enim patris non erit in oblivione.[16] Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :[17] et in justitia ædificabitur tibi,et in die tribulationis commemorabitur tui,et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.[18] Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ![19] Fili, in mansuetudine opera tua perfice,et super hominum gloriam diligeris.[20] Quanto magnus es, humilia te in omnibus,et coram Deo invenies gratiam :[21] quoniam magna potentia Dei solius,et ab humilibus honoratur.[22] Altiora te ne quæsieris,et fortiora te ne scrutatus fueris :sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.[23] Non est enim tibi necessariumea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.[24] In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.[25] Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :[26] multos quoque supplantavit suspicio illorum,et in vanitate detinuit sensus illorum.[27] Cor durum habebit male in novissimo,et qui amat periculum in illo peribit.[28] Cor ingrediens duas vias non habebit successus,et pravus corde in illis scandalizabitur.[29] Cor nequam gravabitur in doloribus,et peccator adjiciet ad peccandum.[30] Synagogæ superborum non erit sanitas,frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.[31] Cor sapientis intelligitur in sapientia,et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.[32] Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,et in operibus justitiæ successus habebit.[33] Ignem ardentem exstinguit aqua,et eleemosyna resistit peccatis :[34] et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :meminit ejus in posterum,et in tempore casus sui inveniet firmamentum.