[1] Mulieris bonæ beatus vir :numerus enim annorum illius duplex.[2] Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vitæ illius in pace implebit.[3] Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :[4] divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.[5] A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :[6] delaturam civitatis, et collectionem populi :[7] calumniam mendacem super mortem omnia gravia :[8] dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.[9] In muliere zelotypa flagellum linguæ,omnibus communicans.[10] Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.[11] Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.[12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,et in palpebris illius agnoscetur.[13] In filia non avertente se, firma custodiam,ne inventa occasione utatur se.[14] Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,et ne mireris si te neglexerit.[15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,et ab omni aqua proxima bibet,et contra omnem palum sedebit,et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.[16] Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,et ossa illius impinguabit.[17] Disciplina illius datum Dei est.[18] Mulier sensata et tacita,non est immutatio eruditæ animæ.[19] Gratia super gratiammulier sancta et pudorata.[20] Omnis autem ponderatio non est dignacontinentis animæ.[21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.[22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum,et species faciei super ætatem stabilem.[23] Columnæ aureæ super bases argenteas,et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.[24] Fundamenta æterna supra petram solidam,et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.[25] In duobus contristatum est cor meum,et in tertio iracundia mihi advenit :[26] vir bellator deficiens per inopiam ;et vir sensatus contemptus ;[27] et qui transgreditur a justitia ad peccatum :Deus paravit eum ad rhomphæam.[28] Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :difficile exuitur negotians a negligentia,et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.