[1] Rectorem te posuerunt ? noli extolli :esto in illis quasi unus ex ipsis.[2] Curam illorum habe, et sic conside,et omni cura tua explicita recumbe :[3] ut læteris propter illos,et ornamentum gratiæ accipias coronam,et dignationem consequaris corrogationis.[4] Loquere major natu :decet enim te[5] primum verbum diligenti scientia,et non impedias musicam.[6] Ubi auditus non est, non effundas sermonem,et importune noli extolli in sapientia tua.[7] Gemmula carbunculi in ornamento auri,et comparatio musicorum in convivio vini.[8] Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.[9] Audi tacens,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.[10] Adolescens, loquere in tua causa vix.[11] Si bis interrogatus fueris,habeat caput responsum tuum.[12] In multis esto quasi inscius,et audi tacens simul et quærens.[13] In medio magnatorum non præsumas :et ubi sunt senes non multum loquaris.[14] Ante grandinem præibit coruscatio :et ante verecundiam præibit gratia,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.[15] Et hora surgendi non te trices :præcurre autem prior in domum tuam,et illic avocare, et illic lude,[16] et age conceptiones tuas,et non in delictis et verbo superbo :[17] et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit,et inebriantem te ab omnibus bonis suis.[18] Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.[19] Qui quærit legem replebitur ab ea,et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.[20] Qui timent Dominum invenient judicium justum,et justitias quasi lumen accendent.[21] Peccator homo vitabit correptionem,et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.[22] Vir consilii non disperdet intelligentiam :alienus et superbus non pertimescet timorem :[23] etiam postquam fecit cum eo sine consilio,et suis insectationibus arguetur.[24] Fili, sine consilio nihil facias,et post factum non pœnitebis.[25] In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides :nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.[26] Et a filiis tuis cave,et a domesticis tuis attende.[27] In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ,hoc est enim conservatio mandatorum.[28] Qui credit Deo attendit mandatis :et qui confidit in illo non minorabitur.