[1] Qui vivet in æternum creavit omnia simul.Deus solus justificabitur,et manet invictus rex in æternum.[2] Quis sufficit enarrare opera illius ?[3] quis enim investigabit magnalia ejus ?[4] virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?[5] Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.[6] Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.[7] Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?[8] Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.[9] Propter hoc patiens est Deus in illis,et effundit super eos misericordiam suam.[10] Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.[11] Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,et ostendit eis viam æquitatis.[12] Miseratio hominis circa proximum suum :misericordia autem Dei super omnem carnem.[13] Qui misericordiam habet, docet et eruditquasi pastor gregem suum.[14] Miseretur excipientis doctrinam miserationis,et qui festinat in judiciis ejus.[15] Fili, in bonis non des querelam,et in omni dato non des tristitiam verbi mali.[16] Nonne ardorem refrigerabit ros ?sic et verbum melius quam datum.[17] Nonne ecce verbum super datum bonum ?sed utraque cum homine justificato.[18] Stultus acriter improperabit :et datus indisciplinati tabescere facit oculos.[19] Ante judicium para justitiam tibi,et antequam loquaris, disce.[20] Ante languorem adhibe medicinam :et ante judicium interroga teipsum,et in conspectu Dei invenies propitiationem.[21] Ante languorem humilia te,et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.[22] Non impediaris orare semper,et ne verearis usque ad mortem justificari,quoniam merces Dei manet in æternum.[23] Ante orationem præpara animam tuam,et noli esse quasi homo qui tentat Deum.[24] Memento iræ in die consummationis,et tempus retributionis in conversatione faciei.[25] Memento paupertatis in tempore abundantiæ,et necessitatum paupertatis in die divitiarum.[26] A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,et hæc omnia citata in oculis Dei.[27] Homo sapiens in omnibus metuet,et in diebus delictorum attendet ab inertia.[28] Omnis astutus agnoscit sapientiam,et invenienti eam dabit confessionem.[29] Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,et intellexerunt veritatem et justitiam,et impluerunt proverbia et judicia.[30] Post concupiscentias tuas non eas,et a voluntate tua avertere.[31] Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,faciat te in gaudium inimicis tuis.[32] Ne oblecteris in turbis nec in modicis :assidua enim est commissio illorum.[33] Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,et est tibi nihil in sacculo :eris enim invidus vitæ tuæ.