[1] O mors, quam amara est memoria tuahomini pacem habenti in substantiis suis :[2] viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,et adhuc valenti accipere cibum ![3] O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,et qui minoratur viribus,[4] defecto ætate, et cui de omnibus cura est,et incredibili, qui perdit patientiam ![5] Noli metuere judicium mortis :memento quæ ante te fuerunt,et quæ superventura sunt tibi :hoc judicium a Domino omni carni.[6] Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?sive decem, sive centum, sive mille anni :[7] non est enim in inferno accusatio vitæ.[8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum,et qui conversantur secus domos impiorum.[9] Filiorum peccatorum periet hæreditas,et cum semine illorum assiduitas opprobrii.[10] De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio.[11] Væ vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi ![12] Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.[13] Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem.[14] Luctus hominum in corpore ipsorum :nomen autem impiorum delebitur.[15] Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni.[16] Bonæ vitæ numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in ævum.[17] Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,quæ utilitas in utrisque ?[18] Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.[19] Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :[20] non est enim bonum omnem reverentiam observare,et non omnia omnibus bene placent in fide.[21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione :et a præsidente et a potente de mendacio :[22] a principe et a judice de delicto :a synagoga et plebe de iniquitate :[23] a socio et amico de injustitia,et de loco in quo habitas :[24] de furto, de veritate Dei, et testamento :de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :[25] a salutantibus de silentio,a respectu mulieris fornicariæ,et ab aversione vultus cognati.[26] Ne avertas faciem a proximo tuo,et ab auferendo partem et non restituendo.[27] Ne respicias mulierem alieni viri,et ne scruteris ancillam ejus,neque steteris ad lectum ejus.[28] Ab amicis de sermonibus improperii :et cum dederis, ne improperes.