[1] Domine, pater et dominator vitæ meæ,ne derelinquas me in consilio eorum,nec sinas me cadere in illis.[2] Quis superponet in cogitatu meo flagella,et in corde meo doctrinam sapientiæ,ut ignorationibus eorum non parcant mihi,et non appareant delicta eorum,[3] et ne adincrescant ignorantiæ meæ,et multiplicentur delicta mea,et peccata mea abundent,et incidam in conspectu adversariorum meorum,et gaudeat super me inimicus meus ?[4] Domine, pater et Deus vitæ meæ,ne derelinquas me in cogitatu illorum.[5] Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,et omne desiderium averte a me.[6] Aufer a me ventris concupiscentias,et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.[7] Doctrinam oris audite, filii :et qui custodierit illam non periet labiis,nec scandalizabitur in operibus nequissimis.[8] In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.[9] Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.[10] Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.[11] Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.[12] Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.[13] Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :[14] et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.[15] Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.[16] Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.[17] Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.[18] Memento patris et matris tuæ :in medio enim magnatorum consistis :[19] ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,et maluisses non nasci,et diem nativitatis tuæ maledicas.[20] Homo assuetus in verbis improperiiin omnibus diebus suis non erudietur.[21] Duo genera abundant in peccatis,et tertium adducit iram et perditionem.[22] Anima calida quasi ignis ardens,non extinguetur donec aliquid glutiat :[23] et homo nequam in ore carnis suænon desinet donec incendat ignem.[24] Homini fornicario omnis panis dulcis :non fatigabitur transgrediens usque ad finem.[25] Omnis homo qui transgreditur lectum suum,contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?[26] Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,et nemo circumspicit me : quem vereor ?delictorum meorum non memorabitur Altissimus.[27] Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,et oculi hominum timentes illum :[28] et non cognovit quoniam oculi Dominimulto plus lucidiores sunt super solem,circumspicientes omnes vias hominum,et profundum abyssi, et hominum corda,intuentes in absconditas partes.[29] Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :sic et post perfectum respicit omnia.[30] Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.[31] Et erit dedecus omnibus,eo quod non intellexerit timorem Domini.[32] Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :[33] primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :secundo in virum suum deliquit :tertio in adulterio fornicata est,et ex alio viro filios statuit sibi.[34] Hæc in ecclesiam adducetur,et in filios ejus respicietur :[35] non tradent filii ejus radices,et rami ejus non dabunt fructum :[36] derelinquet in maledictum memoriam ejus,et dedecus illius non delebitur.[37] Et agnoscent qui derelicti sunt,quoniam nihil melius est quam timor Dei,et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.[38] Gloria magna est sequi Dominum :longitudo enim dierum assumetur ab eo.