[1] Qui conservat legemmultiplicat oblationem.[2] Sacrificium salutare est attendere mandatis,et discedere ab omni iniquitate.[3] Et propitiationem litare sacrificii super injustitias :et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.[4] Retribuet gratiam qui offert similaginem :et qui facit misericordiam offert sacrificium.[5] Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate :et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.[6] Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :[7] hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.[8] Oblatio justi impinguat altare,et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.[9] Sacrificium justi acceptum est,et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.[10] Bono animo gloriam redde Deo,et non minuas primitias manuum tuarum.[11] In omni dato hilarem fac vultum tuum,et in exsultatione sanctifica decimas tuas.[12] Da Altissimo secundum datum ejus,et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,[13] quoniam Dominus retribuens est,et septies tantum reddet tibi.[14] Noli offerre munera prava,non enim suscipiet illa.[15] Et noli inspicere sacrificum injustum,quoniam Dominus judex est,et non est apud illum gloria personæ.[16] Non accipiet Dominus personam in pauperem,et deprecationem læsi exaudiet.[17] Non despiciet preces pupilli,nec viduam, si effundat loquelam gemitus.[18] Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt,et exclamatio ejus super deducentem eas ?[19] A maxilla enim ascendunt usque ad cælum,et Dominus exauditor non delectabitur in illis.[20] Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur,et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.[21] Oratio humiliantis se nubes penetrabit,et donec propinquet non consolabitur,et non discedet donec Altissimus aspiciat.[22] Et Dominus non elongabit :et judicabit justos, et faciet judicium :et Fortissimus non habebit in illis patientiam,ut contribulet dorsum ipsorum :[23] et gentibus reddet vindictam,donec tollat plenitudinem superborum,et sceptra iniquorum contribulet :[24] donec reddat hominibus secundum actus suos,et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :[25] donec judicet judicium plebis suæ,et oblectabit justos misericordia sua.[26] Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis,quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.