Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiasticus / Capitulum 38

[1] Honora medicum propter necessitatem :
etenim illum creavit Altissimus.
[2] A Deo est enim omnis medela,
et a rege accipiet donationem.
[3] Disciplina medici exaltabit caput illius,
et in conspectu magnatorum collaudabitur.
[4] Altissimus creavit de terra medicamenta,
et vir prudens non abhorrebit illa.
[5] Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?
[6] Ad agnitionem hominum virtus illorum :
et dedit hominibus scientiam Altissimus,
honorari in mirabilibus suis.
[7] In his curans mitigabit dolorem :
et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,
et unctiones conficiet sanitatis :
et non consummabuntur opera ejus.
[8] Pax enim Dei super faciem terræ.
[9] Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :
sed ora Dominum, et ipse curabit te.
[10] Averte a delicto, et dirige manus,
et ab omni delicto munda cor tuum.
[11] Da suavitatem et memoriam similaginis,
et impingua oblationem, et da locum medico :
[12] etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,
quia opera ejus sunt necessaria.
[13] Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
[14] ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,
et sanitatem, propter conversationem illorum.
[15] Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,
incidet in manus medici.

[16] Fili, in mortuum produc lacrimas,
et quasi dira passus incipe plorare :
et secundum judicium contege corpus illius,
et non despicias sepulturam illius.
[17] Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,
et consolare propter tristitiam :
[18] et fac luctum secundum meritum ejus
uno die, vel duobus, propter detractionem :
[19] a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,
et tristitia cordis flectit cervicem.
[20] In abductione permanet tristitia,
et substantia inopis secundum cor ejus.
[21] Ne dederis in tristitia cor tuum,
sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
[22] Noli oblivisci, neque enim est conversio :
et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
[23] Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :
mihi heri, et tibi hodie.
[24] In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,
et consolare illum in exitu spiritus sui.

[25] Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,
et qui minoratur actu sapientiam percipiet,
qua sapientia replebitur.
[26] Qui tenet aratrum,
et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,
et conversatur in operibus eorum,
et enarratio ejus in filiis taurorum.
[27] Cor suum dabit ad versandos sulcos,
et vigilia ejus in sagina vaccarum.
[28] Sic omnis faber et architectus,
qui noctem tamquam diem transigit :
qui sculpit signacula sculptilia,
et assiduitas ejus variat picturam :
cor suum dabit in similitudinem picturæ,
et vigilia sua perficiet opus.
[29] Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,
et considerans opus ferri :
vapor ignis uret carnes ejus,
et in calore fornacis concertatur.
[30] Vox mallei innovat aurem ejus,
et contra similitudinem vasis oculus ejus.
[31] Cor suum dabit in consummationem operum,
et vigilia sua ornabit in perfectionem.
[32] Sic figulus sedens ad opus suum,
convertens pedibus suis rotam,
qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,
et in numero est omnis operatio ejus.
[33] In brachio suo formabit lutum,
et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
[34] Cor suum dabit ut consummet linitionem,
et vigilia sua mundabit fornacem.
[35] Omnes hi in manibus suis speraverunt,
et unusquisque in arte sua sapiens est.
[36] Sine his omnibus non ædificatur civitas,
[37] et non inhabitabunt, nec inambulabunt,
et in ecclesiam non transilient.
[38] Super sellam judicis non sedebunt,
et testamentum judicii non intelligent,
neque palam facient disciplinam et judicium,
et in parabolis non invenientur :
[39] sed creaturam ævi confirmabunt :
et deprecatio illorum in operatione artis,
accomodantes animam suam,
et conquirentes in lege Altissimi.