Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiasticus / Capitulum 46

[1] Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis,
qui fuit magnus secundum nomen suum,
[2] maximus in salutem electorum Dei,
expugnare insurgentes hostes,
ut consequeretur hæreditatem Israël.
[3] Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas,
et jactando contra civitates rhomphæas !
[4] Quis ante illum sic restitit ?
nam hostes ipse Dominus perduxit.
[5] An non in iracundia ejus impeditus est sol,
et una dies facta est quasi duo ?
[6] Invocavit Altissimum potentem,
in oppugnando inimicos undique :
et audivit illum magnus et sanctus Deus,
in saxis grandinis virtutis valde fortis.
[7] Impetum fecit contra gentem hostilem,
et in descensu perdidit contrarios :
[8] ut cognoscant gentes potentiam ejus,
quia contra Deum pugnare non est facile.
Et secutus est a tergo potentis :
[9] et in diebus Moysi misericordiam fecit,
ipse, et Caleb filius Jephone,
stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis,
et perfringere murmur malitiæ.
[10] Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt
a numero sexcentorum millium peditum,
inducere illos in hæreditatem,
in terram quæ manat lac et mel.
[11] Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem,
et usque in senectutem permansit illi virtus,
ut ascenderet in excelsum terræ locum,
et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
[12] ut viderent omnes filii Israël
quia bonum est obsequi sancto Deo.

[13] Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor,
qui non aversi sunt a Domino,
[14] ut sit memoria illorum in benedictione,
et ossa eorum pullulent de loco suo :
[15] et nomen eorum permaneat in æternum,
permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

[16] Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini,
renovavit imperium,
et unxit principes in gente sua.
[17] In lege Domini congregationem judicavit,
et vidit Deus Jacob :
et in fide sua probatus est propheta,
[18] et cognitus est in verbis suis fidelis,
quia vidit Deum lucis.
[19] Et invocavit Dominum omnipotentem,
in oppugnando hostes circumstantes undique,
in oblatione agni inviolati.
[20] Et intonuit de cælo Dominus,
et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :
[21] et contrivit principes Tyriorum,
et omnes duces Philisthiim :
[22] et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi,
testimonium præbuit in conspectu Domini et christi :
pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit,
et non accusavit illum homo.
[23] Et post hoc dormivit : et notum fecit regi,
et ostendit illi finem vitæ suæ :
et exaltavit vocem suam de terra in prophetia,
delere impietatem gentis.