[1] Et surrexit Elias propheta quasi ignis,et verbum ipsius quasi facula ardebat.[2] Qui induxit in illos famem :et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt :non enim poterant sustinere præcepta Domini.[3] Verbo Domini continuit cælum,et dejecit de cælo ignem ter.[4] Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis.Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?[5] qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis,in verbo Domini Dei :[6] qui dejecisti reges ad pernicem,et confregisti facile potentiam ipsorum,et gloriosos de lecto suo :[7] qui audis in Sina judicium,et in Horeb judicia defensionis :[8] qui ungis reges ad pœnitentiam,et prophetas facis successores post te :[9] qui receptus es in turbine ignis,in curru equorum igneorum :[10] qui scriptus es in judiciis temporum,lenire iracundiam Domini,conciliare cor patris ad filium,et restituere tribus Jacob.[11] Beati sunt qui te viderunt,et in amicitia tua decorati sunt.[12] Nam nos vita vivimus tantum :post mortem autem non erit tale nomen nostrum.[13] Elias quidem in turbine tectus est,et in Eliseo completus est spiritus ejus :in diebus suis non pertimuit principem,et potentia nemo vicit illum :[14] nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus ejus.[15] In vita sua fecit monstra,et in morte mirabilia operatus est.[16] In omnibus istis non pœnituit populus,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum ejecti sunt de terra sua,et dispersi sunt in omnem terram :[17] et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.[18] Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.[19] Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et ædificavit ad aquam puteum.[20] In diebus ipsius ascendit Sennacherib,et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :et extulit manum suam in Sion,et superbus factus est potentia sua.[21] Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :et doluerunt quasi parturientes mulieres.[22] Et invocaverunt Dominum misericordem,et expandentes manus suas extulerunt ad cælum :et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.[23] Non est commemoratus peccatorum illorum,neque dedit illos inimicis suis :sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.[24] Dejecit castra Assyriorum,et contrivit illos angelus Domini :[25] nam fecit Ezechias quod placuit Deo,et fortiter ivit in via David patris sui,quam mandavit illi Isaias, propheta magnus,et fidelis in conspectu Dei.[26] In diebus ipsius retro rediit sol,et addidit regi vitam.[27] Spiritu magno vidit ultima,et consolatus est lugentes in Sionusque in sempiternum.[28] Ostendit futura,et abscondita antequam evenirent.