[1] Qui timet Deum faciet bona,et qui continens est justitiæ apprehendet illam :[2] et obviabit illi quasi mater honorificata,et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.[3] Cibabit illum pane vitæ et intellectus,et aqua sapientiæ salutaris potabit illum :et firmabitur in illo, et non flectetur :[4] et continebit illum, et non confundetur :et exaltabit illum apud proximos suos,[5] et in medio ecclesiæ aperiet os ejus,et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus,et stola gloriæ vestiet illum.[6] Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum,et nomine æterno hæreditabit illum.[7] Homines stulti non apprehendent illam,et homines sensati obviabunt illi.Homines stulti non videbunt eam :longe enim abest a superbia et dolo.[8] Viri mendaces non erunt illius memores :et viri veraces invenientur in illa,et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.[9] Non est speciosa laus in ore peccatoris,[10] quoniam a Deo profecta est sapientia.Sapientiæ enim Dei astabit laus,et in ore fideli abundabit,et Dominator dabit eam illi.[11] Non dixeris : Per Deum abest :quæ enim odit ne feceris.[12] Non dicas : Ille me implanavit :non enim necessarii sunt ei homines impii.[13] Omne execramentum erroris odit Dominus,et non erit amabile timentibus eum.[14] Deus ab initio constituit hominem,et reliquit illum in manu consilii sui :[15] adjecit mandata et præcepta sua.[16] Si volueris mandata servare, conservabunt te,et in perpetuum fidem placitam facere.[17] Apposuit tibi aquam et ignem,ad quod volueris porrige manum tuam.[18] Ante hominem vita et mors, bonum et malum :quod placuerit ei dabitur illi :[19] quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia,videns omnes sine intermissione.[20] Oculi Domini ad timentes eum,et ipse agnoscit omnem operam hominis.[21] Nemini mandavit impie agere,et nemini dedit spatium peccandi :[22] non enim concupiscit multitudinemfiliorum infidelium et inutilium.