Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiasticus / Capitulum 2

[1] Fili, accedens ad servitutem Dei
sta in justitia et timore,
et præpara animam tuam ad tentationem.
[2] Deprime cor tuum, et sustine :
inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :
et ne festines in tempore obductionis.
[3] Sustine sustentationes Dei :
conjungere Deo, et sustine,
ut crescat in novissimo vita tua.
[4] Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :
et in dolore sustine,
et in humilitate tua patientiam habe :
[5] quoniam in igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptibiles in camino humiliationis.
[6] Crede Deo, et recuperabit te :
et dirige viam tuam, et spera in illum :
serva timorem illius, et in illo veterasce.

[7] Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :
et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
[8] Qui timetis Dominum, credite illi,
et non evacuabitur merces vestra.
[9] Qui timetis Dominum, sperate in illum,
et in oblectationem veniet vobis misericordia.
[10] Qui timetis Dominum, diligite illum,
et illuminabuntur corda vestra.
[11] Respicite, filii, nationes hominum :
et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
[12] Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?
aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
[13] Quoniam pius et misericors est Deus,
et remittet in die tribulationis peccata,
et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

[14]  duplici corde, et labiis scelestis,
et manibus malefacientibus,
et peccatori terram ingredienti duabus viis !
[15]  dissolutis corde, qui non credunt Deo,
et ideo non protegentur ab eo !
[16]  his qui perdiderunt sustinentiam,
et qui dereliquerunt vias rectas,
et diverterunt in vias pravas !
[17] Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?
[18] Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :
et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
[19] Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,
et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
[20] Qui timent Dominum præparabunt corda sua,
et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
[21] Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,
et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
[22] dicentes : Si pœnitentiam non egerimus,
incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
[23] Secundum enim magnitudinem ipsius,
sic et misericordia illius cum ipso est.